- LUCTUS
- LUCTUSpro Numine. Stat.. Theb. l. 2. v. 287.------ Sed Luctûs et Irae,Et Dolor et tota pressit Discordia dextrâSic aurem hoc Idolum, luctui hominum praesidens. fingebant, ut staret: et quidem scisso amictu. Idem l. 3. v. 125.------ stat sanguineo discissus amictuLuctus atro.Et Claud. l. 1. in Ruf. Carm. 3. v. 32.------ Livorque secundisAnxius, et scisso maerens velamine Luctus.Imo et ipse laceratus, ut ex iisdem Stat. verbis discas, Idem ut supra v. 126.------ caesoque invitat pectore matres.De scissis enim vestibusomnium fere gentium in Luctu stulto more res notissima, vide ad h. l. Claud. Animadvers. Rarthii: sed et, lacerâsse se dementissimos homines, velut sanguine suo dolori mederi vellent, non ignotum, Sedes illi tributa in Orci faucibus. Virg. ad Aen. l. 6. v. 273.Vestibulum ante ipsum, primisque in faucibus OrciLuctus, et ultrices posuêre cubilia Curae.Nempe a caelo exulare luctum, etiam Gentiles agnovêre, quod longe certius nobis firmat S. Scriptura Apoc. c. 21. v. 4. Καὶ ὁ θάνατος ουκ ἔςται ἔτι οὔτε πένθος, οὔτε κραυγὴ, Et mors non amplius (in Nova Hierosolyma) nec Luctus, nec clamor etc. Vide plura hanc in rem apud Barthium ad Stat. d. l. item Comm. Superstitionum, nec non hîc supra in voce, Hyacinthus Flos. et infra, ubide Vett. Lugendi ritu.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.